Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.1.1 | Cic. Fam. 15.1.2 (English) | >>Cic. Fam. 15.1.5 |
15.1.1
S . v . v . h . e . e . q . v . etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis ,
tamen , quod arbitrabar a M . Bibulo procos . certiora de his rebus ad vos scribi posse , statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea quae de alterius provincia nuntiarentur . postea vero quam certissimis auctoribus , legatis , nuntiis ,
10 litteris , sum certior factus , vel quod tanta res erat vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis , quae ad me delata essent scribenda ad vos putavi .
Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt
is Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse .
quo nuptio adlato , cum essent non nulli qui ei regi minorem fidem habendam putarent , statui exspectandum esse si quid certius adferretur . A . d . xiii K . Oct . , cum exercitum in Ciliciam ducerem , in finibus Lycaoniae et Cappadociae
mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto , qui fidelissimus socius trans Taurum amicissimusque p . R . existimatur , Pacorum Orodi regis Parthorum filium cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae , magnumque tumultum esse in provincia Syria
excitatum . eodem die ab Iamblicho , phylarcho Arabum , quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei p .
nostrae , litterae de isdem rebus mihi redditae sunt .
15.1.3
his rebus adlatis , etsi intellegebam socios infirme animatos esse et novarum rerum exspectatione suspensos , sperabam tamen eos , ad quos iam accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant , amiciores p . R . esse factos , Ciliciam autem firmiorem fore , si aequitatis nostrae particeps facta esset . et ob eam causam et ut opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent , et ut hostis is qui esset in Syria sciret exercitum p . R . non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius accedere , exercitum ad Taurum institui ducere .
15.1.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.1.1 | Cic. Fam. 15.1.2 (English) | >>Cic. Fam. 15.1.5 |